TRIUMPHALIS Toga

TRIUMPHALIS Toga
TRIUMPHALIS Toga
primum purpurea fuit, dein acu picta, teste Vertiô Flaccô, apud Sextum Pompeium, ubi Picta, inquit, Toga, quae nunc dicitur, purpurae ante vocitataest, eaque erat sine pictura: eius rei argumento est pictura in adee Vertumni et Consi, quarum in aliera M. Fluvius Flaccus, in aliera L. Papyrius Cursor triumphantes ita picti sunt.
Fuit autem picta Toga nil aliud, quam acu elaborata, figuisque Phrygiô opere distincta: quarum originem a pictis apud Homerum vestibus arcessit Plinius. Togae itaque Triumphali purpureae aurum im mixitum fuit, quô Phrygiones cam vatiis figuris ad instar picturae distinguebant, unde ἀλουργὶς χρυσόπαςτος Dioni, l. 63. Eadem, a genere picturae, Palmata dicta est, quod palmas primitus intextas haberet, mansitque postea nomen, etiamsi aliae intexerentur figurae. Eius tamen meminêre pauci, ut observat Manutius; cum tunicae palmatae frequentior apud Auctores mentio sit. Martialis de eâ, l. 7. Epigr. 1. v. ult.
I comes, et magnos illaesa merere triumphos,
Palmataeque Ducem, sed cito, redde Togae.
In quae verba Salmasius: Postquam et tunicae quoque Triumphales pingi coeptae sunt et a picturae argumento palmatae sunt appellatae; inde factum est, ut et pictis togis idem nominis daretur. Transiit utraque ad romanos a Thuscis, a quibus Tarquinium accepisse omnem trium phantium cultum, discimus ex Floro, l. 1. c. 5. aliisque. Porro Capitolina quoque dicta est, an quia talis Iovis erat in Capitolio: an quia in Capitolio illa olim dabatur, atque in Capitolium triumphantes illâ induti invehebantur? Vide Hier. Bossium, de Toga, c. 16. Deponebatur communiter statim post Triumphum. Caesari vero, inter teliquos honores et hune a Senatu tributum, testatur Dio, l. 44. Primum ei datum, ut semper etiam in Urbe Toga Triumphali indutus incederet. Quô tamen eum non semper usum esse credere par est, quod Dio eôd. lib. tradit, eum ex Senatus-Consulto vestern Triumphalem omnibus ludis gestâsse. Idem, l. 53. post devictos Astures, datam Augusto potestatem Kal. Ianuariis coronae
et vestis Triumphalis gestandae, tradit. Reliqui vero Imperatores in civili habitu vulgarique. quare hunc habitum, velut invidiosum, notarunt Auctores, in Principibus: Tacitus l. 13. c. 8. in Nerone, cui diebus supplicationum vestem Triumphalem decretam refert: in eodem Dio, l. 63. ubi, in adventu Teridatis eâdem usum, tradit Suetonius, c. 52. in Caligula, qui Triumphalem habitum etiam ante expeditionem assidue gestabat. Dio iterum, l. 67. in Domitiano, qui cum in Senatum veniret, eô ornatu uti solebat: quod fecisse Marium Romanorum primum, legimus in Epit. Liv. l. 67. Capitolinus in M. Antonino et Vero: Herodianus in Heliogabalo etc. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 1. c. 26. Hinc praecipua dona, quibus amicos Reges Senatus Romanus excolebat, Togae pictae fuerunt, et Tunicae palmatae, ut toties apud Livium aliosque in venies. Interim, non Triumphantium modo ea Toga fuit, sed et Consulum, qui, cum liberâ civitate in sola praetexta fuissent, postea Triumphali habitu usi sunt, quoties Magistratum inirent ipsis Kal. Ianuariis, item cum Iani Templum reserarent: cuius rei aliquod vestigium sub Commodo, apud Herodian. clarius indicium, sub alexandro Seu. apud Lampridium. Vide quoque Capitolin. in Gordiano. Crebrior postea usus ac mentio, apud Scriptores. Etiam Praetorum, quoties Ludosederent, vel sacra peragerent peculiaria, ut discimus ex Appiano, l. 1. civil. ubi de Asellio Praetore, foeneratorum scelere medio in Foro obtruncato. Aulaeum eleganter appellat Iuvenalis, ad quem vide veterem Interpretem, in verba, Sat. 10 v. 38.
———— —— Pictae Sarrana serentem
Ex humeris aulaea Togae.
Ita apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 15. Tribunis, celebraturis Ludos Augustales, Triumphalt veste uti fuisse legimus petmislum. quo trahendus Martialis iocus in Proculeiam, l. 10. Epigr. 41. quae marito, futuro Praetori, repudium dixerat, ne cogeretur suppeditare impensas, ad purpuram emendam, quâ Megalesia spectacula ederet. Sumpsêre autem et Consules et Praetores hanc Togam itidem de Capitolio seu Iovis Templo, ut de Alexandro Severo scribit Lamprid. c. 40. Primus Gordianus privatus suam propriam habuit, ut eâ Magistratum annumque inchoaturus uteretur, apud Capitolin. in Gordianis tribus, c. 4. Sed et, praeter praefatos, hominibus quoque privatis, Triumphalis Togae ius quandoque factum fuisse, accepimus: uti Paulo Aemilio, qui de Perseo triumphavit; Pompeio M. Catoni, ob regiam Cypri gazam sancte Romam transvectam, Caesari, aliis. Inferiori vero aevô vestis purpurea, i. e. Toga ac paludamentum, Imperatorum fuit propria, more a Galieno ortô, apud Trebellium: a quo tempore purpura pro Principatus symbolo a Scriptoribus passim accipitur. Vide Ferrarium supra laudatum, l. 2. c. 9. Neque vero Triumphantes solum, sed et triumphati, in claris ac speciosis vestibus erant. Hinc Tetrico, cum in triumphum duceretur ab Aureliano, coccina chlamys et tunica galbina, adeoque cultus habitusque fuit, quô solebat esse tum, cum maxime Imperatorem ageret. Incedegat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, apud Vospiscum in Aureliano, c. 34. Cuius moris vestigium, antiquissimô tempore, in Thyo Paphlagoniae Rege a Datame triumphato, habes apud Corn. Nepotem, in Vita huius, c. 3. Neque vero vestes Triumphales insignes, sed et tubae erant, quae triplici in pompa locô prodibant, uti Videre est apud Panvinium de triumpho. Ad cuiusmodi Tuhae triumphalis differentiam, Civilis tuba dicitur P. Chrysologo, Serm. 9. Domus quoque Triumphalis aliquid peculiare habuit, quod non communi, sed Graecô more, de via scil. fores eius aperirentur, qua de re vide Alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 5. c. 24. uti de Triumphalibus Coronis multa, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 8. c. 4. et seqq. nec non supra aliquid, ubi de Insigni Corona etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • TOGA — Graecis Τήβεννος, Romanum tegmen, ipsis Quiritibus longe vetustior. Circummeâsse enim a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, auctor est Tertull. de Pallio: et cum Suida Artemidorus eius originem ab Temeno arcade deducunt; qui ad Ionii maris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PICTA Toga — vestis Etrusca fuit, purpurei coloris, aurô distincta, a Triumphantibus olim solita geri, quam, ut ait Florus, subactis XII. Thusciae populis Tarquinius Priscus romam transtulit, id quod etiam Dionysius, l. 3. Antiquit. confirmat: Macrobius tamen …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Corona Triumphalis — Die Corona Triumphalis galt als die höchste Auszeichnung eines Feldherrn im Römischen Reich. Augustus mit Lorbeerkranz Sie war ein Lorbeerkranz und wurde beim Triumphzug mit einer Tunica Palmata (eine mit Palmetten bestickte Purpurtunika), einer… …   Deutsch Wikipedia

  • Roman triumph — Trajan s column, a depiction in stone of a symbolic triumph celebrating Trajan s victory over the Dacians (Romania). The procession winds up the column in a spiral panel …   Wikipedia

  • Triumph — (v. lat. Triumphus), 1) die höchste militärische Belohnung im alten Rom, bestand in dem feierlichen Einzug des Feldherrn mit seiner siegreichen Armee in die Stadt; der Antrag dazu ging vom Feldherrn aus u. wurde von dem Senat decretirt. Nur… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Augustus Octavian — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Augustus Octavianus — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Gaius Octavius Thurinus — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Kaiser Augustus — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Octavian — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”